monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXXII_G ΚΕΦΑΛ. ΛΒ′. Περὶ τοῦ ἀναστάντος νεκροῦ διὰ προσευχῆς τοῦ ἁγίου. <<<     >>> XXXIII_G ΚΕΦΑΛ. ΛΓ′. Περὶ οὗ παρεκάλεσε Σχολαστίκα ἡ αὐτοῦ ἀδελφή.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXII_L De mortuo suscitato.

1 Quodam die cum fratribus ad agri opera fuerat egressus. Quidam vero rusticus defuncti filii corpus in ulnis ferens, orbitatis luctu aestuans, ad monasterium venit, Benedictum patrem quaesivit. Cui cum dictum esset quia idem Pater cum fratribus in agro moraretur, protinus ante monasterii ianuam corpus exstincti filii proiecit, et dolore turbatus, ad inveniendum venerabilem Patrem sese in cursum concitus dedit.
2 Eadem vero hora vir Dei ab agri opere iam cum fratribus revertebatur. Quem mox ut orbatus rusticus aspexit, clamare coepit: Redde filium meum, redde filium meum. Vir autem Dei in hac voce substitit, dicens: Nunquid ego filium tuum tibi abstuli? Cui ille respondit: Mortuus est, veni, resuscita eum.
3 Quod ut mox Dei famulus audivit, valde contristatus est, dicens: Recedite, fratres [Reg., ταπείνωσις.], recedite; haec nostra non sunt, sed sanctorum apostolorum. Quid nobis onera vultis imponere, quae non possumus portare? At ille, quem nimius cogebat dolor, in sua petitione perstitit, iurans quod non recederet, nisi eius filium resuscitaret.
4 Quem mox Dei famulus inquisivit, dicens: Ubi est? Cui ille respondit: Ecce corpus eius ad ianuam monasterii iacet. Ubi cum vir Dei cum fratribus pervenisset, flexit genua, et super corpusculum infantis incubuit, seseque erigens, ad coelum palmas tetendit dicens: Domine, non aspicias peccata mea, sed fidem huius hominis, qui resuscitari filium suum rogat, et redde in hoc corpusculo animam quam abstulisti.
5 Vix in oratione verba compleverat, et regrediente anima ita corpusculum pueri omne contremuit, ut sub oculis omnium qui aderant, apparuerit concussione mirifica tremendo palpitasse. Cuius mox manum tenuit, et eum patri viventem atque incolumem dedit. Liquet, Petre, quia hoc miraculum in potestate non habuit, quod prostratus petiit, ut exhibere potuisset.
6 Petr. Sic cuncta esse, ut asseris, constat patenter: quia verba quae proposueras, rebus probas. Sed quaeso te, ut indices si sancti viri omnia quae volunt possunt, et cuncta impetrant quae desiderant obtinere.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.112 csg213.55 csg214.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik